|
|
| Non capisco.. a me funziona sia su pc che su smartphone.. Ho provato a cercare il termine "fenestra" e viene usato solo a pag.26 .. Ut igitur praedictum accidens penitus evitetur, experimentum aliud explanetur, per quod non solum eclipsis solis absque laesione oculorum poterit observari, sed etiam hora initii eius et finis, nec non et quantitas punctaliter mensurari, et etiam quaedam alia quae alibi locum habent. Fiat igitur in domo clausa foramen in tecto vel fenestra versus partem illam in qua debet eclipsis solis evenire; sit autem quantitas foraminis sicut /C, 30ra/ est foramen a quo extrahitur vinum a doliis. Lumine igitur solis per huiusmodi foramen intrante, ad distantiam foraminis 20 pedum vel aptetur res aliqua plana utpote asser unus, ita quod huiusmodi lumen solis super illi us rei superficiem perpendiculariter cadat. Videbitur autem lumen in suo casu super huiusmodi superficiem penitus rotundum, etiamsi foramen angulare esset; erit etiam maius foramine, et quanto magis distabit huiusmodi res plana a foramine, tanto lumen sup er ipsam cadens latius apparebit, erit tamen debilius quam prope. Et si a centro foraminis, si parvum fuerit foramen –vel a concursu extimorum radiorum solis ultra foramen, si magnum fuerit –usque ad casum luminis describatur unus circulus, ita qu od centrum huius circuli sit centrum foraminis vel concursus extimorum radiorum, et circumferentia eius transeat per ipsum casum luminis, invenietur lumen in loco casus proportionaliter abscindere de circulo secundum proportionem diametri solis in caelo, ita quod, si diameter solis fuerit m’a in caelo, diameter etiam luminis abscindet m’a de circulo; si vero plus fuerit, plus abscindet. – Unde per hoc videtur posse probari excentricitas solis ad oculum, supposito quod rationabilius sit i psum habere excentricum quam epicyclum, cum oporteat alterum. Cum enim sol in auge existens remotior sit a terra quam quando fuerit in opposito augis, minor debet apparere, similiter etiam et lumen huiusmodi cadens per foramen super planum huiusmodi minus erit. –
Hiis ita dispositis, hora qua debet esse eclipsis observetur illud lumen cadens super planum; et quando eclipsis incipiet, videbitur illud lumen proportionaliter deficere secundum defectum in sole, et augmentabitur per eius augmentumet decrescet secundum ipsius decrementum. In hoc solum erit differentia, quod pars deficiens in lumine opposita erit parti deficienti in sole, ita quod, si pars orientalis solis deficiat, in lumine pars occidentalis deficiet, et e converso. Et hoc est propter intersectionem radiorum in ipso foramine; per ipsam enim fit radius veniens a dextra parte solis sinister, et a sinistra dexter. – Per eandem etiam causam apparent in speculis concavis res eversae. – Et hoc quidem faciliter apparet in figura: Sit AB sol, C centrum foraminis, AD radius veniens a parte orientali solis, BE radius veniens a parte occidentali. Manifestum quod, si A deficiat in sole, D deficiet in lumine cadente per foramen; ab eo enim causatur; et si B deficiat, E deficiet simili ratione
|
| |